라틴어 문장 검색

Rex cognita causa pronuntiavit ab accusatoribus unum et id maximum crimen esse praeteritum, desperationem salutis suae:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 8:1)
consequentia autem diluet exponendo non esse illa certa indicia facti, quae etiam nullo admisso consequi possent, consistetque in singulis et ea aut eorum, quae ipse facta esse dicet, propria esse defendet potius quam criminis, aut sibi cum accusatore communia esse et pro periculo potius quam contra salutem valere debere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 2:1)
Antequam audias, antequam interroges, antequam illi aut accusatorem suum nosse liceat aut crimen, irasceris ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 160:4)
ibi cum Romani legati disceptatorum loco, Thessali Perrhaebique et Athamanes haud dubii accusatores, Philippus ad audienda crimina tamquam reus consedissent, pro ingenio quisque eorum, qui principes legationum erant, et gratia cum Philippo aut odio acerbius leniusve egerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 270:1)
me in hac strage militum meorum patere exspirare, ne aut reus iterum e consulatu sim aut accusator collegae exsistam, ut alieno crimine innocentiam meam protegam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 591:1)
solum veneni crimen visus est diluisse, quod ne accusatores quidem satis firmabant, in convivio Germanici, cum super eum Piso discumberet, infectos manibus eius cibos arguentes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장3)
tamen haec aliis nefariis cumulant atque adaugent, crimen incredibile confingunt, testis in hunc et accusatores huiusce pecunia comparant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 11장 1:3)
accusator pati reum ruere invidiaeque flammam ac materiam criminibus suis suggerere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 133:1)
simul multitudo illa non secum certari viderint et ex advocatis iudices facti erunt et accusatores de plebe patricium reum intuebuntur et regni crimen in medio, nulli magis quam libertati favebunt suae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 205:3)
sed Marcellum insimulabat sinistros de Tiberio sermones habuisse, inevitabile crimen, cum ex moribus principis foedissima quaeque deligeret accusator obiectaretque reo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장4)
esse quidem crimen illud fatemur, sed leuiore poena dignum quam accusator arguat.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 10:8)
ibi cum consedisset, sedeo inquit miserrimus pater iudex inter duos filios, accusatorem parricidii et reum, aut conficti aut admissi criminis labem apud meos inventurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 83:1)
asperum crimen, sed id contrarium ostendit Cicero, quia iidem accusatores obiecerint Oppio, quod is voluerit exercitum largiendo corrumpere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 305:3)
Qui defendit, inquid, crimen, auditur tamquam reus, qui transfert, tamquam accusator.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.38)
ac si Plautus aut quis alius rem publicam iudicaturus obtinuerit, desunt scilicet mihi accusatores qui non verba impatientia caritatis aliquando incauta, sed ea crimina obiciant quibus nisi a filio absolvi non possim.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION